monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > 67 > goeCod.110.108 > bsbClm6436.36 > habCod.Guelf.81Weiss..103 > csg75.806 > sectio 7 > csg75.840 > bsbClm6436.46 > Psalmi, 58 > csg250.346 > bnfGrec107.999 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 105, 6
Ecce alia tria: Quis est vestrum, a quo petit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut quis est vestrum, a quo petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petit ovum, numquid porriget ei scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Tria ergo rursus ista consideremus, ne forte ibi sint illa tria, fides, spes, charitas: maior autem horum charitas. Pone ergo tria, panem, piscem, ovum: maior horum panis. Ideo bene panem intelligimus in his tribus charitatem. Propterea pani lapidem opposuit, quia duritia contraria est charitati. Piscem fidem intelligimus. Dixit quidam sanctus, et nos dicere delectat: Piscis bonus, pia est fides. Vivit inter fluctus, nec frangitur aut solvitur fluctibus. Vivit inter tentationes tempestatesque huius saeculi, pia fides: saevit mundus, et integra est. Tantum contrarium fidei serpentem illum observa. In fide enim desponsata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de Libano, sponsa mea, veniens et pertransiens ab initio fidei . Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur. Opposuit autem Dominus serpentem pisci, diabolum fidei. Propterea desponsatae huic dicit Apostolus, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo: et, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo ; id est, quae est in fide Christi. Habitare enim, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris . Diabolus ergo non corrumpat fidem, non devoret piscem.